Search -
Selections from the Letters of the Younger Pliny
Selections from the Letters of the Younger Pliny Author:Pliny, George Otis Holbrooke Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: ?. PLINI CAECILI SECUNDI EPiSTULARUM LIBER TERTIUS. [A.D. Ioi.] C. PLINIUS CALVISIO [RUFO] SUO S. 1 Nescio an ullum iucundius tempus exegerim quam... more » quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem ma- gis in senectute, s¡ modo senescere datum est, aemulari 2 velim : nihil est enim illo vitae genere distinctius. Me autem ut certus siderum cursus ita vita hominum dispo- sita delectat, senum praesertim. Nam iuvenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata non indecent ; senibus placida omnia et ordinata conveniunt, quibus industria 3 sera, turpis ambitio est. Hanc regulam Spurinna con- stantissime servat ; quin etiam parva haec, parva, si non cotidie fiant, ordine quodam et velut orbe circumagit. 4 Mane lectulo continetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia pasuum tria nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur : si non, liber legitur ; interdum etiam prae- 5 sentibus amicis, si tamen illi non gravantur. Deinde con- sidit, et liber rursus aut sermo libro potior : mox vehi- culum ascendit, adsumit uxorem singularis exempli vel 6 aliquem amicorum, ut me proxime. Quam pulchrum illud, quam dulce secretum ! quantum ibi antiquitatis ! quae facta, quos viros audias ! quibus preceptis imbuare ! quamvis ille hoc temperamentum motlestiae suae indi- xerit. ne praecipere videatur. Peractis septem milibus pas- 7 suum iterum ambulat mille, iterum residit vel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim, et quidem utraque lingua, lyrica doctissima : mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis. Ubi 8 hora balinei nuntiata est (est autem hieme nona, aestate octava), in sole, si caret vento, ambulat nudus. Deinde movetur pila vehementer et diu : nam hoc quoque exer- ci...« less