Laelius de Amicitia - 1883 Author:Marcus Tullius Cicero Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: M. TULLII CICERONTS LAELIUS DE AMICITIA AD T. POMPONIUM ATTICUM. ARGUMENTUM. In hoc dialogo, qui a. u. 710. post libros de divinatione, ante libros ... more »de officiis (cf. II. 31.), scriptus est, Cicero C. Laelium Sa- pientem colloquentem inducit cum duobus generis, Q. Mucio Scae- vola et C. Faanio, paucis diebus post mortem P. Africani minoris, qui a. u. 625., cum actionibus popularibus C. Gracchi, C. Carbonis, M. Fulvii restitisset, mane in lectulo inventus est mortuus; erat autem suspicio, mortem ei ab inimicis illatam esse. Q. Mucius Q. f. Scaevola in iurisprudentia excelluit, augur factns est vivo socero, consulatum gessit a. u. 637; C. Fannius, qui historiae scribendae operam dedit, ad consulatum non pervenit. Laelius autem prae- misso prooemio primum docet quid sit amicitia, quibus de causis amici quaerantur, quibus causis amicitia contrahatur, deinde inter quos amicitia esse possit, quae sit amicitiae lex, quae officia, quibus denique modis perpetuo conservetur. I. Q. Mucius augur multa narrare de . . . other teachmgs C. Laelio socero suo memoriter et mcunde of Scaevoin, Ci- , , , n n ., .11 . . ccro remembers solebat nec dubitare ilium m omni sermone a reported in- appellare sapientem ; ego autem a patre ita iiuaonniriend- eram deductus ad Scaevolam sumpta virili shiP- toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere numquam 2 discederem. itaque multa ab eo pruden ter disputata, multa etiam breviter et commode dicta memoriae man- dabam fierique studebam eius prudentia doctior; quo mortuo me ad pontificem Scaevolam contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et iustitia praestantissimum audeo dicere ; sed de hoc alias, nunc redeo ad augurem. 2 cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci ...« less