Search -
The complete works of Venerable Bede (v. 7)
The complete works of Venerable Bede - v. 7 Author:Bede Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: genuit Sem, Cham, et Jafeth.] Natus est ergo Noe in décima generatione, quia illorum vitam et figuravit et egit, qui in observatione decalogi perfecti simt. Genu... more »it tres filios, ut in fide sanctae Trinitatis se Domino servisse ?? virtutum spiritualium frugem protulisse etiam carnalis so- bolis fructu designaret : quamvis etiam juxta historiara tres créasse filios decebat eum, in quo pereunti mundo semen erat nascituri denuo seculi relinquendum, ut per trium videlicet progeniem filiorum totidem orbis terra- rum partes implerentur. Sem etenim filii maxime Asiam, Cham liberi Africain, Jafeth poster! Europam possedere. IN CAP. VI. Cumque cœpissent homines multiplican, ¿fe.] Homines dicit progeniem Cain, quae a divinae voluntatis intuitu aversa, humanis solummodo negotiis animum sub- jugaverat : filios vero Dei, eos qui de prosapia Seth gene- rati, exemplo paternas devotionis servitium quod Deo debe- bant inviolata mente servabant. Qua distinct!one et Do- minus in evangelio discípulos suos a ceterorum compara- tione discrevit, dicens : Quern dicunt homines esse Filium hominis ? Et accepte eorum responso, Vos vero, inquit, quem me esse dicitis? videlicet eminentíores eos homi- nibus volens intelligi, et in eorum numéro computandos, de quibus ipse ait: Ego dixi, Dû estis, et filii Excelsi omnes. Quidam codices pro Filiis Dei habent Angelos Dei ; quod in eadem utique significatione accipitur. Angeli quippe Dei recte appellantur homines justi, qui juxta modum suae capacitatis angelicam in terris agere vitam curant : qualibus dicit Apostolus : Vos autem fratres non estis in carne, sed in spiritu. Et iterum : Nostra autem conversado in cœlis est. Videtur ergo quia generatio stirpis Seth, quamdiu cum progenie Cain non est com- mixta, inlibatam suae castitatis normam servaverit; at postquam ...« less