Search -
The Commentaries of C. Julius Caesar (1878)
The Commentaries of C Julius Caesar - 1878 Author:Julius Caesar Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: erat, quem vergobretum appellant Aedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris s... more »umi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis 5 non sublevetur; praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit, multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. 17. Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus, quod antea tacuerat, proponit: Esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, 1o qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod praestare debeant : si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia praeferre, neque dubitare, quin, si 15 Helvetios superavermt Romani, una cum reliqua Gallia Aeduis libertatem sint erepturi. Ab eisdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari : hos a se coërceri non posse. Quin etiam, quod necessario rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese, quanto id cum 20 periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, ta- cuisse. 18. Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Divitiaci fratrem, designan sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea, quae in convento dixerat. 25 Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis quaerit; repperit esse vera: Ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Compluris annos por- toria reliquaque omnia Aeduorum vectigalia parvo pretio 30 redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum...« less