Cato maior de senectute Author:Marcus Tullius Cicero Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: sentiens. Quern virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, quern postea M. Lepidum, eodem sacerdo- tio praeditum, vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar aut... more », ut iam ante, de Maximo ? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. 5 Habet senectus honorata praesertim tantam auctori- tatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates. XVIII. 62. Sed in omni oratione mementote earn me senectutem laudare, quae fundamentis adulescen- 10 tiae constituta sit. Ex quo efficitur, id quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem, quae se oratione defenderet. Non cani nee rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctori- IS tatis extremes. 63. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, reduci, consul!; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lace- 20 daemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nus- quam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrurn 25 grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, certo in loco conse- derant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. 64. Quibus cum a cuncto consessu 30 plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle. Multa in vestro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore an...« less